Trouvé 83 Résultats pour: Salutem

  • nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 12)

  • ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti (Epistula II ad Timotheum 2, 10)

  • et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 3, 15)

  • quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est (Epistula ad Hebraeos 2, 3)

  • sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus (Epistula ad Hebraeos 11, 7)

  • Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus duodecim tribubus quæ sunt in dispersione salutem (Epistula Iacobi 1, 1)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)

  • reportantes finem fidei vestræ salutem animarum (Epistula I Petri 1, 9)

  • sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem (Epistula I Petri 2, 2)

  • et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Epistula II Petri 3, 15)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina