Trouvé 104 Résultats pour: Sanctus

  • sanctus Israël Domino primitiæ frugum ejus omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 2, 3)

  • vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum (Liber Ieremiae 3, 12)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)

  • et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël (Prophetia Ezechielis 39, 7)

  • et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de caëlo descendit. (Prophetia Danielis 4, 10)

  • Et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quæ facta est et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? (Prophetia Danielis 8, 13)

  • Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)

  • non faciam furorem iræ meæ non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem (Prophetia Osee 11, 9)

  • et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Jacob eos qui se possederant (Prophetia Abdiae 1, 17)

  • periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem (Prophetia Michaeae 7, 2)

  • Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra (Prophetia Habacuc 3, 3)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina