Trouvé 111 Résultats pour: Scientia libertas idoli cibo comedere conscientia

  • comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula juxta genus suum (Liber Leviticus 11, 22)

  • si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver ejus tetigerit inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 39)

  • ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis (Liber Leviticus 11, 47)

  • locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Ægypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquæ anima nostra jam nausiat super cibo isto levissimo (Liber Numeri 21, 5)

  • sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede juxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes (Liber Deuteronomii 12, 15)

  • non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quæ voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum (Liber Deuteronomii 12, 17)

  • hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus (Liber Deuteronomii 12, 23)

  • hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram (Liber Deuteronomii 14, 4)

  • de his autem quæ ruminant et ungulam non findunt hæc comedere non debetis camelum leporem chœrogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis (Liber Deuteronomii 14, 7)

  • defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan (Liber Iosue 5, 12)

  • illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo (Liber Iudicum 19, 22)

  • tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque ejecissent omnes (Liber II Samuelis 13, 9)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina