Trouvé 169 Résultats pour: Supra

  • et audivit Jonathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum (Liber I Maccabaeorum 12, 24)

  • et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari (Liber I Maccabaeorum 13, 45)

  • supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans (Liber II Maccabaeorum 9, 8)

  • omnes enim insipientes et infelices supra modum animæ superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi (Liber Sapientiae 15, 14)

  • ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur (Liber Sapientiae 19, 19)

  • conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram (Liber Ecclesiasticus 21, 22)

  • modicum plora supra mortuum quoniam requievit (Liber Ecclesiasticus 22, 11)

  • quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me (Liber Ecclesiasticus 22, 33)

  • de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior (Liber Ecclesiasticus 31, 12)

  • coronam auream supra mitram ejus expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata (Liber Ecclesiasticus 45, 14)

  • in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum (Liber Ecclesiasticus 50, 3)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina