Trouvé 14 Résultats pour: Tryfon
Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema (Liber I Maccabaeorum 11, 54)
et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam (Liber I Maccabaeorum 11, 56)
et cum cogitasset Tryfon regnare Asiæ et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem (Liber I Maccabaeorum 12, 39)
et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit (Liber I Maccabaeorum 12, 42)
et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Jonathæ (Liber I Maccabaeorum 12, 49)
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Juda et Jonatha cum eo in custodia (Liber I Maccabaeorum 13, 12)
et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Jonathæ fratris sui misit ad eum legatos (Liber I Maccabaeorum 13, 14)
et post hæc venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quæ ducit Ador et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin (Liber I Maccabaeorum 13, 22)
et convertit Tryfon et abiit in terram suam (Liber I Maccabaeorum 13, 24)