Trouvé 659 Résultats pour: Verbum Dei testimonium

  • si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum ejus non est in nobis (Epistula I Ioannis 1, 10)

  • qui autem servat verbum ejus vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus (Epistula I Ioannis 2, 5)

  • carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum (Epistula I Ioannis 2, 14)

  • quia tres sunt qui testimonium dant (Epistula I Ioannis 5, 7)

  • si testimonium hominum accipimus testimonium Dei majus est quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est quia testificatus est de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 9)

  • qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuæ sicut tu in veritate ambulas (Epistula III Ioannis 1, 3)

  • qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ quos bene facies deducens digne Deo (Epistula III Ioannis 1, 6)

  • Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est (Epistula III Ioannis 1, 12)

  • qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Jesu Christi quæcumque vidit (Apocalypsis Ioannis 1, 2)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina