Trouvé 113 Résultats pour: Viro
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Liber Proverbiorum 16, 32)
noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso (Liber Proverbiorum 22, 24)
viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur (Liber Proverbiorum 29, 1)
in judicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum (Liber Ecclesiasticus 4, 10)
non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi (Liber Ecclesiasticus 8, 2)
quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis ejus (Liber Ecclesiasticus 12, 13)
viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum (Liber Ecclesiasticus 20, 9)
filia prudens hereditas viro suo nam quæ confundit in contumeliam fit genitoris (Liber Ecclesiasticus 22, 4)
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
mulier si primatum habeat contraria est viro suo (Liber Ecclesiasticus 25, 30)
pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis (Liber Ecclesiasticus 26, 3)