Trouvé 17 Résultats pour: armenta

  • omnemque expeditionem suam fecit præire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quæ exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus (Liber Iudith 2, 8)

  • omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)

  • possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum (Liber Ieremiae 3, 24)

  • et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (Liber Ieremiae 5, 17)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina