Trouvé 54 Résultats pour: aurem

  • et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et pejus operati sunt quam patres eorum (Liber Ieremiae 7, 26)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt (Liber Ieremiae 11, 8)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam (Liber Ieremiae 17, 23)

  • cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebræum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam (Liber Ieremiae 34, 14)

  • misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me (Liber Ieremiae 35, 15)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis (Liber Ieremiae 44, 5)

  • COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus (Lamentationes 3, 56)

  • respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi (Liber Baruch 2, 16)

  • Inclina Deus meus aurem tuam, et audi aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis (Prophetia Danielis 9, 18)

  • quoniam quæ in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis prædicabitur in tectis (Evangelium secundum Lucam 12, 3)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei (Apocalypsis Ioannis 2, 7)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non lædetur a morte secunda (Apocalypsis Ioannis 2, 11)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina