Trouvé 114 Résultats pour: auro
ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 7)
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis (Epistula I Petri 1, 18)
et similitudines lucustarum similes equis paratis in prœlium et super capita earum tamquam coronæ similes auro et facies earum sicut facies hominum (Apocalypsis Ioannis 9, 7)
et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis ejus (Apocalypsis Ioannis 17, 4)
et dicentes væ væ civitas illa magna quæ amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis (Apocalypsis Ioannis 18, 16)
et erat structura muri ejus ex lapide jaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo (Apocalypsis Ioannis 21, 18)