Trouvé 155 Résultats pour: benedictionem Isaac

  • nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus (Epistula ad Galatas 4, 28)

  • terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)

  • fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)

  • ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen (Epistula ad Hebraeos 11, 18)

  • fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau (Epistula ad Hebraeos 11, 20)

  • scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit pænitentiæ locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est offerens Isaac filium suum super altare (Epistula Iacobi 2, 21)

  • non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis (Epistula I Petri 3, 9)

  • et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 4, 9)

  • dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (Apocalypsis Ioannis 5, 12)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina