Trouvé 228 Résultats pour: cælo
apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
et testimonium perhibuit Johannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo et mansit super eum (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
respondit Johannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
panis enim Dei est qui descendit de cælo et dat vitam mundo (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
quia descendi de cælo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 6, 38)
murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
et dicebant nonne hic est Jesus filius Joseph cujus nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
hic est panis de cælo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)