Trouvé 118 Résultats pour: civitas

  • si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)

  • pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia (Liber II Paralipomenon 15, 6)

  • nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet (Liber Esdrae 4, 13)

  • ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est (Liber Esdrae 4, 15)

  • nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa ædificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis (Liber Esdrae 4, 16)

  • et a me præceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et prœlia concitantur in ea (Liber Esdrae 4, 19)

  • et dixi regi rex in æternum vive quare non mæreat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 2, 3)

  • civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio ejus et non erant domus ædificatæ (Liber Nehemiae 7, 4)

  • Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum (Liber Thobis 13, 11)

  • omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)

  • quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni ejus exordium fuit (Liber Esther 1, 2)

  • Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et ærinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque lætata est (Liber Esther 8, 15)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina