Trouvé 401 Résultats pour: conspectu

  • tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini (Liber Exodus 29, 23)

  • suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est (Liber Exodus 29, 25)

  • si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc (Liber Exodus 33, 13)

  • in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram (Liber Exodus 33, 16)

  • ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)

  • primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 34, 20)

  • tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël (Liber Exodus 34, 23)

  • cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)

  • egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Mosi (Liber Exodus 35, 21)

  • et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini (Liber Leviticus 4, 15)

  • dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron (Liber Leviticus 10, 3)

  • vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (Liber Leviticus 10, 4)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina