Trouvé 335 Résultats pour: desertum Cades et Barne et Mare Marizo et Mare Iericho et Nagev et mare Mare Jerusalem

  • et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth (Liber Numeri 34, 11)

  • contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga æquali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana (Liber Numeri 35, 5)

  • hæc sunt verba quæ locutus est Moses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum (Liber Deuteronomii 1, 1)

  • profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab (Liber Deuteronomii 2, 8)

  • et planitiem solitudinis atque Jordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem (Liber Deuteronomii 3, 17)

  • omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga (Liber Deuteronomii 4, 49)

  • et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri (Liber Deuteronomii 11, 24)

  • adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt (Liber Deuteronomii 29, 5)

  • neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina