Trouvé 889 Résultats pour: dicens
at ille negavit eum dicens mulier non novi illum (Evangelium secundum Lucam 22, 57)
et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est (Evangelium secundum Lucam 22, 59)
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Judæorum at ille respondens ait tu dicis (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban (Evangelium secundum Lucam 23, 18)
unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos (Evangelium secundum Lucam 23, 39)
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es (Evangelium secundum Lucam 23, 40)
et clamans voce magna Jesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et hæc dicens exspiravit (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo justus erat (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
Johannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
respondit eis Johannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)
et testimonium perhibuit Johannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo et mansit super eum (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)