Trouvé 4218 Résultats pour: eum

  • ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum (Epistula ad Hebraeos 7, 19)

  • hic autem cum jurejurando per eum qui dixit ad illum juravit Dominus et non pænitebit tu es sacerdos in æternum (Epistula ad Hebraeos 7, 21)

  • unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis (Epistula ad Hebraeos 7, 25)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quæ fronduerat et tabulæ testamenti (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)

  • arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (Epistula ad Hebraeos 11, 19)

  • recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Epistula ad Hebraeos 12, 3)

  • et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in cælis et judicem omnium Deum et spiritus justorum perfectorum (Epistula ad Hebraeos 12, 23)

  • videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de cælis loquentem nobis avertimur (Epistula ad Hebraeos 12, 25)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina