Trouvé 633 Résultats pour: ignorare Deum
nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo (Epistula I ad Corinthios 8, 3)
nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
vos ipsi judicate decet mulierem non velatam orare Deum (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres (Epistula I ad Corinthios 12, 1)
occulta cordis ejus manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tæderet nos etiam vivere (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum (Epistula II ad Corinthios 1, 23)