Trouvé 120 Résultats pour: justitia
ex ipso autem vos estis in Christo Jesu qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in æternum (Epistula II ad Corinthios 9, 9)
non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quæ posset vivificare vere ex lege esset justitia (Epistula ad Galatas 3, 21)
et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Epistula ad Ephesios 4, 24)
fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate (Epistula ad Ephesios 5, 9)
et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est sed illam quæ ex fide est Christi quæ ex Deo est justitia in fide (Epistula ad Philippenses 3, 9)
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in justitia (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi his qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et salvatoris Jesu Christi (Epistula II Petri 1, 1)
novos vero cælos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus justitia habitat (Epistula II Petri 3, 13)
et vidi cælum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et justitia judicat et pugnat (Apocalypsis Ioannis 19, 11)