Trouvé 341 Résultats pour: legem Mosi

  • Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)

  • et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Josue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei (Liber Iosue 1, 1)

  • omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi (Liber Iosue 1, 3)

  • confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis (Liber Iosue 1, 7)

  • sicut obœdivimus in cunctis Mosi ita obœdiemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose (Liber Iosue 1, 17)

  • dixitque Dominus ad Josue hodie incipiam exaltare te coram omni Israël ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim (Liber Iosue 3, 7)

  • sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)

  • et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël (Liber Iosue 8, 32)

  • qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)

  • sicut præceperat Dominus Mosi servo suo ita præcepit Moses Josue et ille universa conplevit non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 15)

  • Domini enim sententiæ fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israël et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 20)

  • sorte omnia dividentes sicut præceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Iosue 14, 2)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina