Trouvé 60 Résultats pour: mors

  • ad hæc mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella (Liber Ecclesiasticus 40, 9)

  • o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis (Liber Ecclesiasticus 41, 1)

  • o mors bonum est judicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus (Liber Ecclesiasticus 41, 3)

  • quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 18)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris juvenes de plateis (Liber Ieremiae 9, 21)

  • RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est (Lamentationes 1, 20)

  • numquid voluntatis meæ est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • Ingemuit Susanna, et ait Angustiæ sunt mihi undique si enim hoc egero, mors mihi est si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)

  • de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis (Prophetia Osee 13, 14)

  • et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)

  • et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos (Prophetia Habacuc 2, 5)

  • ante faciem ejus ibit mors et egredietur diabolus ante pedes ejus (Prophetia Habacuc 3, 5)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina