Trouvé 57 Résultats pour: pecuniam

  • si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes (Liber Exodus 22, 25)

  • susceptamque pecuniam quæ conlata est a filiis Israël trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum (Liber Exodus 30, 16)

  • pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges (Liber Leviticus 25, 37)

  • sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)

  • dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt (Liber Numeri 3, 48)

  • tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis (Liber Numeri 3, 49)

  • non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem (Liber Deuteronomii 23, 19)

  • dixitque Joas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quæ inlata fuerit in templum Domini a prætereuntibus quæ offertur pro pretio animæ et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini (Liber II Regum 12, 4)

  • vocavitque rex Joas Jojada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam (Liber II Regum 12, 7)

  • prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus (Liber II Regum 12, 8)

  • et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)

  • cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini (Liber II Regum 12, 10)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina