Trouvé 16 Résultats pour: petræ

  • cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petræ et protegam dextera mea donec transeam (Liber Exodus 33, 22)

  • et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quæ de nemore succideris (Liber Iudicum 6, 26)

  • percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petræ Ætham (Liber Iudicum 15, 8)

  • erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petræ ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene (Liber I Samuelis 14, 4)

  • et alia decem milia virorum ceperunt filii Juda et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ præcipitaveruntque eos de summo in præceps qui universi crepuerunt (Liber II Paralipomenon 25, 12)

  • montes a fundamentis movebuntur cum aquis petræ sicut cera liquescent ante faciem tuam (Liber Iudith 16, 18)

  • absorti sunt juncti petræ judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt (Liber Psalmorum 140, 6)

  • columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (Canticum Canticorum 2, 14)

  • nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundæ super cacumen petræ sonant (Liber Ecclesiasticus 40, 15)

  • et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta (Liber Isaiae 32, 2)

  • sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petræ de vertice montium clamabunt (Liber Isaiae 42, 11)

  • tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petræ (Liber Ieremiae 13, 4)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina