Trouvé 551 Résultats pour: populus

  • maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 25)

  • maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 26)

  • fructus terræ tuæ et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus (Liber Deuteronomii 28, 33)

  • vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et majores natu atque doctores omnis populus Israël (Liber Deuteronomii 29, 10)

  • dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • pars autem Domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus (Liber Deuteronomii 32, 9)

  • ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos (Liber Deuteronomii 32, 21)

  • Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)

  • igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis pergebant ante eum (Liber Iosue 3, 14)

  • populus autem incedebat contra Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat (Liber Iosue 3, 17)

  • sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Jordanis medio donec omnia conplerentur quæ Josue ut loqueretur ad populum præceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit (Liber Iosue 4, 10)

  • populus autem ascendit de Jordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 19)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina