Trouvé 15 Résultats pour: promisit

  • dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)

  • si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit juramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit (Liber Numeri 30, 3)

  • quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi (Liber Iosue 14, 12)

  • sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 15)

  • et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israël et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte (Liber Iudith 13, 18)

  • et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt (Liber I Maccabaeorum 10, 15)

  • et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta (Liber I Maccabaeorum 11, 28)

  • sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum (Liber II Maccabaeorum 2, 18)

  • Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem (Liber II Maccabaeorum 3, 35)

  • et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi (Liber II Maccabaeorum 4, 45)

  • cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo (Liber II Maccabaeorum 7, 26)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina