Trouvé 611 Résultats pour: quis
quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum ejus non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat (Epistula I ad Corinthios 9, 7)
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem hæc ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiæ Dei (Epistula I ad Corinthios 11, 16)
si quis esurit domi manducet ut non in judicium conveniatis cetera autem cum venero disponam (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus dijudicatur ab omnibus (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quæ scribo vobis quia Domini sunt mandata (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
si quis autem ignorat ignorabitur (Epistula I ad Corinthios 14, 38)
ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus (Epistula I ad Corinthios 16, 11)