Trouvé 243 Résultats pour: reges Iudae et Ezechias

  • itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)

  • vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium (Liber II Regum 19, 17)

  • in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esajas filius Amos prophetes dixitque ei hæc dicit Dominus Deus præcipe domui tuæ morieris enim et non vives (Liber II Regum 20, 1)

  • obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno (Liber II Regum 20, 3)

  • dixerat autem Ezechias ad Esajam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini (Liber II Regum 20, 8)

  • et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus (Liber II Regum 20, 10)

  • in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset Ezechias (Liber II Regum 20, 12)

  • lætatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quæ habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber II Regum 20, 13)

  • venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone (Liber II Regum 20, 14)

  • at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quæ sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis (Liber II Regum 20, 15)

  • dixit Ezechias ad Esajam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis (Liber II Regum 20, 19)

  • dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius ejus pro eo (Liber II Regum 20, 21)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina