Trouvé 82 Résultats pour: sæculum

  • Israël salvatus est in Domino salute æterna non confundemini et non erubescetis usque in sæculum sæculi (Liber Isaiae 45, 17)

  • habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a sæculo usque in sæculum (Liber Ieremiae 7, 7)

  • cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a sæculo et usque in sæculum (Liber Ieremiae 25, 5)

  • et locutus ait Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum quia sapientia et fortitudo eius sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)

  • Confitemini Domino, quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 89)

  • Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum. (Prophetia Danielis 7, 18)

  • in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus secundum principem potestatis æris hujus spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ (Epistula ad Ephesios 2, 2)

  • Demas enim me dereliquit diligens hoc sæculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam (Epistula II ad Timotheum 4, 10)

  • ad Filium autem thronus tuus Deus in sæculum sæculi et virga æquitatis virga regni tui (Epistula ad Hebraeos 1, 8)

  • soli Deo salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula amen (Epistula Iudae 1, 25)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina