Trouvé 1424 Résultats pour: sicut

  • tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum (Liber Numeri 31, 41)

  • tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 31, 47)

  • nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris (Liber Numeri 32, 27)

  • responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus (Liber Numeri 32, 31)

  • non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ (Liber Deuteronomii 1, 10)

  • Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est (Liber Deuteronomii 1, 11)

  • profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Ægypto videntibus cunctis (Liber Deuteronomii 1, 30)

  • et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut præcepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem (Liber Deuteronomii 1, 41)

  • itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina