Trouvé 97 Résultats pour: solus
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
et si judico ego judicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
ecce venit hora et jam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quærunt animam meam (Epistula ad Romanos 11, 3)
qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ ecclesiæ gentium (Epistula ad Romanos 16, 4)
aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi (Epistula I ad Corinthios 9, 6)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia (Epistula ad Hebraeos 9, 7)
senior electæ dominæ et natis ejus quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem (Epistula II Ioannis 1, 1)