Trouvé 126 Résultats pour: superbia superbia vindicta iram

  • et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • et fecit cædem hominum et locutus est superbia magna (Liber I Maccabaeorum 1, 25)

  • et adpropinquaverunt dies Matthathiæ moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis (Liber I Maccabaeorum 2, 49)

  • et perambulavit civitates Juda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 8)

  • et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Jordanis (Liber I Maccabaeorum 9, 42)

  • adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia (Liber II Maccabaeorum 1, 28)

  • acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et feræ beluæ iram gerens (Liber II Maccabaeorum 4, 25)

  • igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se præ superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem (Liber II Maccabaeorum 5, 21)

  • hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 6, 29)

  • super hæc autem superbia repletus ignem spirans animo in Judæos et præcipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans (Liber II Maccabaeorum 9, 8)

  • hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus (Liber II Maccabaeorum 9, 11)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina