Trouvé 55 Résultats pour: superbia

  • cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti (Liber Isaiae 37, 29)

  • si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Jordanis (Liber Ieremiae 12, 5)

  • arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petræ et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 16)

  • ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 49, 19)

  • ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 50, 44)

  • ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga germinavit superbia (Prophetia Ezechielis 7, 10)

  • ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum ejus et manum egeno et pauperi non porrigebant (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • hæc dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Ægyptum et destruetur superbia imperii ejus a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Ægypti et defecerit in ea superbia potentiæ ejus ipsam nubes operiet filiæ autem ejus in captivitatem ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caëli quia omnia opera eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • et humiliabitur superbia Israël in facie ejus nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his (Prophetia Osee 7, 10)

  • juravit Dominus in superbia Jacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum (Prophetia Amos 8, 7)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina