Trouvé 140 Résultats pour: testimonii in tabernacula sua
fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis (Liber Nehemiae 8, 17)
abundant tabernacula prædonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum (Liber Iob 12, 6)
congregatio enim hypocritæ sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt (Liber Iob 15, 34)
hæc sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus ejus qui ignorat Deum (Liber Iob 18, 21)
dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum (Liber Iob 21, 28)
cui dedi in solitudine domum et tabernacula ejus in terra salsuginis (Liber Iob 39, 6)
emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua (Liber Psalmorum 42, 3)
et sepulchra eorum domus illorum in æternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis (Liber Psalmorum 48, 12)
et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum (Liber Psalmorum 77, 28)
tabernacula Idumeorum et Ismahelitæ Moab et Aggareni (Liber Psalmorum 82, 7)
quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum (Liber Psalmorum 83, 2)
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Liber Psalmorum 86, 2)