Trouvé 20 Résultats pour: timet
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod præterit mandata Domini (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
magnus est judex et potens est in honore et non est major illo qui timet Deum (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
qui timet Deum faciet illud et qui continens est justitiæ adprehendet illam (Liber Ecclesiasticus 15, 1)
qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum (Liber Ecclesiasticus 21, 7)
qui timet Deum excipiet doctrinam ejus et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem (Liber Ecclesiasticus 32, 18)
qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes ejus (Liber Ecclesiasticus 34, 16)
sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi (Actus Apostolorum 10, 35)
timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor pœnam habet qui autem timet non est perfectus in caritate (Epistula I Ioannis 4, 18)