Trouvé 12722 Résultats pour: ut

  • vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare (Liber Genesis 11, 24)

  • hæ sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth (Liber Genesis 11, 27)

  • duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchæ et patris Jeschæ (Liber Genesis 11, 29)

  • erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos (Liber Genesis 11, 30)

  • tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi (Liber Genesis 11, 31)

  • dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi (Liber Genesis 12, 1)

  • egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran (Liber Genesis 12, 4)

  • tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)

  • pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra (Liber Genesis 12, 6)

  • facta est autem fames in terra descenditque Abram in Ægyptum ut peregrinaretur ibi prævaluerat enim fames in terra (Liber Genesis 12, 10)

  • cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum dixit Sarai uxori suæ novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12, 11)

  • dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui (Liber Genesis 12, 13)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina