Trouvé 2814 Résultats pour: verbum Dei Israel

  • nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cæcitas ex parte contigit in Israël donec plenitudo gentium intraret (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • et sic omnis Israël salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Jacob (Epistula ad Romanos 11, 26)

  • verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est (Epistula I ad Corinthios 1, 18)

  • videte Israël secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris (Epistula I ad Corinthios 10, 18)

  • an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit (Epistula I ad Corinthios 14, 36)

  • non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (Epistula II ad Corinthios 2, 17)

  • quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israël in faciem ejus quod evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo (Epistula II ad Corinthios 4, 2)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Epistula II ad Corinthios 13, 1)

  • communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis (Epistula ad Galatas 6, 6)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina