Trouvé 214 Résultats pour: viros

  • et conlocavit in ea viros judæos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 14, 37)

  • et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quæ vocatur Doch cum dolo quam ædificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros (Liber I Maccabaeorum 16, 15)

  • ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quærebant eum perdere (Liber I Maccabaeorum 16, 22)

  • misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari (Liber II Maccabaeorum 4, 19)

  • Judas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in judaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros (Liber II Maccabaeorum 8, 1)

  • Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in præsidio decem milia viros (Liber II Maccabaeorum 12, 19)

  • et dato signo suis Dei victoria juvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • ne æmuleris viros malos nec desideres esse cum eis (Liber Proverbiorum 24, 1)

  • viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis (Liber Ecclesiasticus 29, 24)

  • laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua (Liber Ecclesiasticus 44, 1)

  • et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)

  • quæres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te (Liber Isaiae 41, 12)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina