1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

2. Hoc erat in principio apud Deum.

3. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;

4. in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,

5. et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

6. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;

7. hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

8. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

9. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.

10. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

11. In propria venit, et sui eum non receperunt.

12. Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

13. qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

14. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

15. Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat”.

16. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;

17. quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

18. Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.

19. Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “Tu quis es?”.

20. Et confessus est et non negavit; et confessus est: “Non sum ego Christus”.

21. Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”.

22. Dixerunt ergo ei: “Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?”.

23. Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”.

24. Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;

25. et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?”.

26. Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,

27. qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti”.

28. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.

29. Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.

30. Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.

31. Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”.

32. Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;

33. et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.

34. Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei”.

35. Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,

36. et respiciens Iesum ambulantem dicit: “Ecce agnus Dei”.

37. Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.

38. Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “Quid quaeritis?”. Qui dixerunt ei: “Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?”.

39. Dicit eis: “Venite et videbitis”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.

40. Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.

41. Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “Invenimus Messiam” — quod est interpretatum Christus C;

42. adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas” — quod interpretatur Petrus C.

43. In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “Sequere me”.

44. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.

45. Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”.

46. Et dixit ei Nathanael: “A Nazareth potest aliquid boni esse?”. Dicit ei Philippus: “Veni et vide”.

47. Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “Ecce vere Israelita, in quo dolus non est”.

48. Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti?”. Respondit Iesus et dixit ei: “Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te”.

49. Respondit ei Nathanael: “Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!”.

50. Respondit Iesus et dixit ei: “Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis”.

51. Et dicit ei: “Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis”.





“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina