Prophetia Osee, 14

Vulgata Clementina

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.







Chapitres: