1. respondens autem Eliphaz Themanites dixit

2. numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectæ fuerit scientiæ

3. quid prodest Deo si justus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

4. numquid timens arguet te et veniet tecum in judicium

5. et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas

6. abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

7. aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

8. in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

9. viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

10. propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

11. et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

12. an cogitas quod Deus excelsior cælo et super stellarum vertices sublimetur

13. et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem judicat

14. nubes latibulum ejus nec nostra considerat et circa cardines cæli perambulat

15. numquid semitam sæculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

16. qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

17. qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens æstimabant eum

18. cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

19. videbunt justi et lætabuntur et innocens subsannabit eos

20. nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis

21. adquiesce igitur ei et habeto pacem et per hæc habebis fructus optimos

22. suscipe ex ore illius legem et pone sermones ejus in corde tuo

23. si reversus fueris ad Omnipotentem ædificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

24. dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

25. eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi

26. tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam

27. rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

28. decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen

29. qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

30. salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum





“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina