1. egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha

2. omnesque anguli populorum et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum

3. nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israël in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ quomodo tantum scelus perpetratum esset

4. respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti

5. et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est

6. quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestræ quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israël

7. adestis omnes filii Israël decernite quid facere debeatis

8. stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum

9. sed hoc contra Gabaa in commune faciemus

10. decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur

11. convenitque universus Israël ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio

12. et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est

13. tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israël qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum

14. sed ex cunctis urbibus quæ suæ sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israël populum dimicarent

15. inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin educentium gladium præter habitatores Gabaa

16. qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra prœliantes et sic fundis ad certum jacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur

17. virorum quoque Israël absque filiis Beniamin inventa sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam

18. qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Judas sit dux vester

19. statimque filii Israël surgentes mane castrametati sunt juxta Gabaa

20. et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare cœperunt

21. egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo milia viros

22. rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt

23. ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen

24. cumque filii Israël altero die contra Beniamin ad prœlium processissent

25. eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos cæde baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent

26. quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas

27. et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca fœderis Dei

28. et Finees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras

29. posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa

30. et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt

31. sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros

32. putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent

33. omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiæ quoque quæ circa urbem erant paulatim se aperire cœperunt

34. et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israël habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus

35. percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium

36. filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent cœperunt fugere quod cernentes filii Israël dederunt eis ad fugiendum locum ut ad præparatas insidias devenirent quas juxta urbem posuerant

37. qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga cædentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii

38. signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent

39. quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur cæsis de exercitu eorum triginta viris

40. et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri

41. qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt

42. et ad viam deserti ire cœperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis

43. atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa

44. fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores

45. quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cujus vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia

46. et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi

47. remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor

48. regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit





“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina