pronađen 82 Rezultati za: Aliquid

  • Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “Hoc non est peccatum”, particeps homicidae est. (Liber Proverbiorum 28, 24)

  • Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. (Liber Sapientiae 11, 24)

  • Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? (Liber Sapientiae 11, 25)

  • et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 19)

  • et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea. (Liber Isaiae 6, 13)

  • Et misit rex Sedecias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini; et dixit rex ad Ieremiam: “Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid”. (Liber Ieremiae 38, 14)

  • Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt. (Liber Baruch 6, 27)

  • Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? (Prophetia Amos 3, 4)

  • et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini. (Prophetia Zachariae 6, 12)

  • Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)

  • Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)

  • Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina