pronađen 13 Rezultati za: Amaritudine
Quibus ait: “Ne vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed vocate me Mara (hoc est Amaram), quia valde me amaritudine replevit Omnipotens. (Liber Ruth 1, 20)
Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi”. (Liber II Regum 4, 27)
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)
Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? (Liber Iob 3, 20)
Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. (Liber Iob 7, 11)
Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)
Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; (Liber Iob 21, 25)
maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)
DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine. (Lamentationes 1, 4)
Et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo; (Prophetia Ezechielis 27, 31)