pronađen 215 Rezultati za: Annis

  • et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 9)

  • et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar. (Liber I Maccabaeorum 7, 49)

  • et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; (Liber I Maccabaeorum 8, 4)

  • Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus. (Liber I Maccabaeorum 9, 57)

  • Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt; (Liber I Maccabaeorum 10, 40)

  • et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. (Liber I Maccabaeorum 10, 41)

  • Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. (Liber I Maccabaeorum 13, 52)

  • Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo vobiscum sit”. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)

  • Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno (Liber II Maccabaeorum 1, 7)

  • Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. (Liber II Maccabaeorum 10, 8)

  • Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes? (Liber Ecclesiastes 6, 6)

  • Si annis multis vixerit homo et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit: omne, quod venerit, vanitas. (Liber Ecclesiastes 11, 8)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina