pronađen 5007 Rezultati za: Arca autem Noe

  • Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)

  • patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)

  • Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)

  • Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)

  • Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, (Epistula Iacobi 1, 9)

  • dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. (Epistula Iacobi 1, 10)

  • Nemo, cum tentatur, dicat: “A Deo tentor”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)

  • Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; (Epistula Iacobi 1, 19)

  • Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)

  • Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)

  • Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina