pronađen 5 Rezultati za: Areuna
Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “Sufficit; nunc contine manum tuam!”. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei. (Liber II Samuelis 24, 16)
Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: “Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusaei”. (Liber II Samuelis 24, 18)
Conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se (Liber II Samuelis 24, 20)
Et ait Areuna ad David: “Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum. (Liber II Samuelis 24, 22)
Omnia dat Areuna, o rex, regi”. Dixitque Areuna ad regem: “Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum!”. (Liber II Samuelis 24, 23)