pronađen 167 Rezultati za: Ars

  • Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec. (Liber Ieremiae 10, 9)

  • Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)

  • Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)

  • et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis. (Liber Ieremiae 39, 3)

  • Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 19)

  • HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”. (Lamentationes 3, 24)

  • Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 12)

  • In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles. (Prophetia Ezechielis 23, 12)

  • Tharsis negotiatrix tua propter multitudinem cunctarum divitiarum; argentum, ferrum, stannum plumbumque dederunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 12)

  • Naves Tharsis, principes tui in negotiatione tua; et repleta es et glorificata nimis in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 25)

  • Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”. (Prophetia Ezechielis 38, 13)

  • Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus. (Prophetia Ezechielis 42, 3)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina