pronađen 40 Rezultati za: Asaph

  • Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 9)

  • et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis — (Liber II Paralipomenon 5, 12)

  • Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Matthaniae Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio congregationis, (Liber II Paralipomenon 20, 14)

  • at vero de filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et Matthanias; (Liber II Paralipomenon 29, 13)

  • Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 30)

  • Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. (Liber II Paralipomenon 35, 15)

  • Cantores: filii Asaph centum viginti octo. (Liber Esdrae 2, 41)

  • Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel. (Liber Esdrae 3, 10)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo”. Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me. (Liber Nehemiae 2, 8)

  • Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo. (Liber Nehemiae 7, 44)

  • et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun. (Liber Nehemiae 11, 17)

  • Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. (Liber Nehemiae 11, 22)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina