pronađen 94 Rezultati za: Audi

  • Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, (Liber Ieremiae 34, 4)

  • Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi”. (Liber Ieremiae 37, 20)

  • Respondit autem Ieremias: “Non te tradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. (Liber Ieremiae 38, 20)

  • SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • Domine, prospice de domo sancta tua et attende in nos; inclina, Domine, aurem tuam et audi. (Liber Baruch 2, 16)

  • Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo; (Liber Baruch 3, 2)

  • Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)

  • Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)

  • Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi”. (Prophetia Ezechielis 2, 8)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • Propterea, meretrix, audi verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 16, 35)

  • Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 21, 3)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina