pronađen 88 Rezultati za: Caro
In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro? (Liber Psalmorum 56, 5)
Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, (Liber Psalmorum 63, 2)
Qui audis orationem, ad te omnis caro veniet propter iniquitatem. (Liber Psalmorum 65, 3)
Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 73, 26)
Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. (Liber Psalmorum 78, 39)
Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. (Liber Psalmorum 84, 3)
Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo. (Liber Psalmorum 109, 24)
Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. (Liber Psalmorum 119, 120)
TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 21)
Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; (Liber Sapientiae 7, 1)
Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)
Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; (Liber Ecclesiasticus 14, 18)